Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.]. | ||
<<Cic. Rep. 4.9 | Cic. Rep. 4.12 () | >>Cic. Rep. 5.1 |
4.11
August . C .D . 2.9
4.12
Nostrae contra duo
decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent ,
in his hanc quoque sanciendam putaverunt , si quis
occentavisset sive carmen condidisset , quod infamiam
faceret flagitiumve alteri . Praeclare ; iudiciis enim
magistratuum , disceptationibus legitimis propositam
vitam , non poetarum ingeniis , habere debemus nec
probrum audire nisi ea lege , ut respondere liceat et
iudicio defendere .
veteribus displicuisse
Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari .
August . C .D . 2.11
Numquam comoediae ,nisi consuetudo vitae pateretur ,probare sua theatris flagitia potuissent .quem illa non adtigit vel potius quem non vexavit ?cui pepercit ?Esto ,populares homines inprobos ,in re publica seditiosos ,Cleonem ,Cleophontem ,Hyperbolum laesit .Patiamur ,etsi eius modi cives a censore melius est quam a poeta notari ;sed Periclen ,cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset ,violari versibus ,et eos agi in scaena non plus decuit ,quam si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male dicere
ch. 11
4.13
Aeschines Atheniensis ,vir eloquentissimus ,cum adulescens tragoedias actitavisset ,rem publicam capessivit ,et Aristodemum ,tragicum item actorem ,maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt .-- --
-- --
Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.]. | ||
<<Cic. Rep. 4.9 | Cic. Rep. 4.12 () | >>Cic. Rep. 5.1 |